1 In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare; |
2 et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore. |
3 Et locutus est eis multa in parabolis dicens: “ Ecce exiit, qui seminat, seminare. |
4 Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres et comederunt ea. |
5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae; |
6 sole autem orto, aestuaverunt et, quia non habebant radicem, aruerunt. |
7 Alia autem ceciderunt in spinas, et creverunt spinae et suffocaverunt ea. |
8 Alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. |
9 Qui habet aures, audiat ”. |
10 Et accedentes discipuli dixerunt ei: “ Quare in parabolis loqueris eis? ”. |
11 Qui respondens ait illis: “ Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum. |
12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo. |
13 Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt; |
14 et adimpletur eis prophetia Isaiae dicens: "Auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis. |
15 Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos clauserunt, ne quando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanem eos". |
16 Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestrae, quia audiunt. |
17 Amen quippe dico vobis: Multi prophetae et iusti cupierunt videre, quae videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt! |
18 Vos ergo audite parabolam seminantis. |
19 Omnis, qui audit verbum regni et non intellegit, venit Malus et rapit, quod seminatum est in corde eius; hic est, qui secus viam seminatus est. |
20 Qui autem supra petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud, |
21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis; facta autem tribulatione vel persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. |
22 Qui autem est seminatus in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitudo saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. |
23 Qui vero in terra bona seminatus est, hic est, qui audit verbum et intellegit et fructum affert et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta ”. |
24 Aliam parabolam proposuit illis dicens: “ Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. |
25 Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit. |
26 Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. |
27 Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei: “Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?”. |
28 Et ait illis: “Inimicus homo hoc fecit”. Servi autem dicunt ei: “Vis, imus et colligimus ea?”. |
29 Et ait: “Non; ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis triticum, |
30 sinite utraque crescere usque ad messem. Et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum ea, triticum autem congregate in horreum meum” ”. |
31 Aliam parabolam proposuit eis dicens: “ Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo. |
32 Quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, maius est holeribus et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius ”. |
33 Aliam parabolam locutus est eis: “ Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum ”. |
34 Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas; et sine parabola nihil loquebatur eis, |
35 ut adimpleretur, quod dictum erat per prophetam dicentem: “ Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi ”. |
36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: “ Dissere nobis parabolam zizaniorum agri ”. |
37 Qui respondens ait: “ Qui seminat bonum semen, est Filius hominis; |
38 ager autem est mundus; bonum vero semen, hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt Mali; |
39 inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero consummatio saeculi est; messores autem angeli sunt. |
40 Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi: |
41 mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem, |
42 et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. |
43 Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Pa tris eorum. Qui habet aures, audiat. |
44 Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum. |
45 Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas. |
46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia, quae habuit, et emit eam. |
47 Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti; |
48 quam, cum impleta esset, educentes secus litus et sedentes collegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. |
49 Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum |
50 et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. |
51 Intellexistis haec omnia? ”. Dicunt ei: “ Etiam ”. |
52 Ait autem illis: “ Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera ”. |
53 Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde. |
54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagoga eorum, ita ut mirarentur et dicerent: “ Unde huic sapientia haec et virtutes? |
55 Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas? |
56 Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista? ”. |
57 Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: “ Non est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua ”. |
58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.
|