1 In illo tempore audivit He rodes tetrarcha famam Iesu |
2 et ait pueris suis: “ Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo ”. |
3 Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui. |
4 Dicebat enim illi Ioannes: “ Non licet tibi habere eam ”. |
5 Et volens illum occidere, timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant. |
6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi, |
7 unde cum iuramento pollicitus est ei dare, quodcumque postulasset. |
8 At illa, praemonita a matre sua: “ Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistae ”. |
9 Et contristatus rex propter iuramentum et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari |
10 misitque et decollavit Ioannem in carcere; |
11 et allatum est caput eius in disco et datum est puellae, et tulit matri suae. |
12 Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu. |
13 Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum; et cum audissent, turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus. |
14 Et exiens vidit turbam multam et misertus est eorum et curavit languidos eorum. |
15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: “ Desertus est locus, et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas ”. |
16 Iesus autem dixit eis: “ Non habent necesse ire; date illis vos manducare ”. |
17 Illi autem dicunt ei: “ Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces ”. |
18 Qui ait: “ Afferte illos mihi huc ”. |
19 Et cum iussisset turbas discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. |
20 Et manducaverunt omnes et saturati sunt; et tulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos. |
21 Manducantium autem fuit numerus fere quinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. |
22 Et statim iussit discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. |
23 Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi. |
24 Navicula autem iam multis stadiis a terra distabat, fluctibus iactata; erat enim contrarius ventus. |
25 Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. |
26 Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes: “ Phantasma est ”, et prae timore clamaverunt. |
27 Statimque Iesus locutus est eis dicens: “ Habete fiduciam, ego sum; nolite timere! ”. |
28 Respondens autem ei Petrus dixit: “ Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas ”. |
29 At ipse ait: “ Veni! ”. Et descendens Petrus de navicula ambulavit super aquas et venit ad Iesum. |
30 Videns vero ventum validum timuit et, cum coepisset mergi, clamavit dicens: “ Domine, salvum me fac! ”. |
31 Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: “ Modicae fidei, quare dubitasti? ”. |
32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. |
33 Qui autem in navicula erant, adoraverunt eum dicentes: “ Vere Filius Dei es! ”. |
34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesaret. |
35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes, |
36 et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.
|