1 Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioan nem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum. |
2 Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux. |
3 Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes. |
4 Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: “ Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum ”. |
5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “ Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ”. |
6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde. |
7 Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: “ Surgite et nolite timere ”. |
8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum. |
9 Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens: “ Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat ”. |
10 Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: “ Quid ergo scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire? ”. |
11 At ille respondens ait: “ Elias quidem venturus est et restituet omnia. |
12 Dico autem vobis quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo, quaecumque voluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab eis ”. |
13 Tunc intellexerunt discipuli quia de Ioanne Baptista dixisset eis. |
14 Et cum venissent ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum |
15 et dicens: “ Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur; nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam. |
16 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum ”. |
17 Respondens autem Iesus ait: “ O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me ”. |
18 Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora. |
19 Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt: “ Quare nos non potuimus eicere illum? ”. |
20 Ille autem dicit illis: “ Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: “Transi hinc illuc!”, et transibit, et nihil impossibile erit vobis ”. ... |
22 Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: “ Filius hominis tradendus est in manus hominum, |
23 et occident eum, et tertio die resurget ”. Et contristati sunt vehementer. |
24 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt, qui didrachma accipiebant, ad Petrum et dixerunt: “ Magister vester non solvit didrachma? ”. |
25 Ait: “ Etiam”. Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: “ Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis? ”. |
26 Cum autem ille dixisset: “ Ab alienis ”, dixit illi Iesus: “ Ergo liberi sunt filii. |
27 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, aperto ore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te ”.
|