1 In illa hora accesserunt di scipuli ad Iesum dicentes: “ Quis putas maior est in regno caelorum? ”. |
2 Et advocans parvulum, statuit eum in medio eorum |
3 et dixit: “ Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efiiciamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum. |
4 Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelorum. |
5 Et, qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit. |
6 Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris. |
7 Vae mundo ab scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala; verumtamen vae homini, per quem scandalum venit! |
8 Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum. |
9 Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proice abs te: bonum tibi est unoculum in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. |
10 Videte, ne contemnatis unum ex his pusillis; dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est. ... |
12 Quid vobis videtur? Si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis, nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam, quae erravit? |
13 Et si contigerit ut inveniat eam, amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem, quae non erraverunt. |
14 Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis. |
15 Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum; |
16 si autem non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum; |
17 quod si noluerit audire eos, dic ecclesiae; si autem et ecclesiam noluerit audire, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. |
18 Amen dico vobis: Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata in caelo; et, quaecumque solveritis super terram, erunt soluta in caelo. |
19 Iterum dico vobis: Si duo ex vobis consenserint super terram de omni re, quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est. |
20 Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum ”. |
21 Tunc accedens Petrus dixit ei: “ Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Usque septies? ”. |
22 Dicit illi Iesus: “ Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies. |
23 Ideo assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. |
24 Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat decem milia talenta. |
25 Cum autem non haberet, unde redderet, iussit eum dominus venumdari et uxorem et filios et omnia, quae habebat, et reddi. |
26 Procidens igitur servus ille adorabat eum dicens: “Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi”. |
27 Misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei. |
28 Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: “Redde, quod debes!”. |
29 Procidens igitur conservus eius rogabat eum dicens: “Patientiam habe in me, et reddam tibi”. |
30 Ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. |
31 Videntes autem conservi eius, quae fiebant, contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia, quae facta erant. |
32 Tunc vocavit illum dominus suus et ait illi: “Serve nequam, omne debitum illud dimisi tibi, quoniam rogasti me; |
33 non oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?”. |
34 Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. |
35 Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris ”.
|