1 Et factum est, cum consum masset Iesus sermones istos, migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanem. |
2 Et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi. |
3 Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum et dicentes: “ Licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? ”. |
4 Qui respondens ait: “ Non legistis quia, qui creavit ab initio, masculum et feminam fecit eos |
5 et dixit: "Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una?". |
6 Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ”. |
7 Dicunt illi: “ Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere? ”. |
8 Ait illis: “ Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non sic fuit. |
9 Dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur ”. |
10 Dicunt ei discipuli eius: “ Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere ”. |
11 Qui dixit eis: “ Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. |
12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere, capiat ”. |
13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret et oraret; discipuli autem increpabant eis. |
14 Iesus vero ait: “ Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum caelorum ”. |
15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. |
16 Et ecce unus accedens ait illi: “ Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? ”. Qui dixit ei: |
17 “ Quid me interrogas de bono? Unus est bonus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata ”. |
18 Dicit illi: “ Quae? ”. Iesus autem dixit: “ Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, |
19 honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut teipsum ”. |
20 Dicit illi adulescens: “ Omnia haec custodivi. Quid adhuc mihi deest? ”. |
21 Ait illi Iesus: “ Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me ”. |
22 Cum audisset autem adulescens verbum, abiit tristis; erat enim habens multas possessiones. |
23 Iesus autem dixit discipulis suis: “ Amen dico vobis: Dives difficile intrabit in regnum caelorum. |
24 Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei ”. |
25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde dicentes: “ Quis ergo poterit salvus esse? ”. |
26 Aspiciens autem Iesus dixit illis: “ Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt ”. |
27 Tunc respondens Petrus dixit ei: “ Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis? ”. |
28 Iesus autem dixit illis: “ Amen dico vobis quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. |
29 Et omnis, qui reliquit domos vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit. |
30 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
|