1 Simile est enim regnum cae lorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam; |
2 conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. |
3 Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos |
4 et illis dixit: “Ite et vos in vineam; et, quod iustum fuerit, dabo vobis”. |
5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter. |
6 Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis: “Quid hic statis tota die otiosi?”. |
7 Dicunt ei: “Quia nemo nos conduxit”. Dicit illis: “Ite et vos in vineam”. |
8 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: “ Voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos ”. |
9 Et cum venissent, qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singuli denarium. |
10 Venientes autem primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi; acceperunt autem et ipsi singuli denarium. |
11 Accipientes autem murmurabant adversus patrem familias |
12 dicentes: “Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestum!”. |
13 At ille respondens uni eorum dixit: “Amice, non facio tibi iniuriam; nonne ex denario convenisti mecum? |
14 Tolle, quod tuum est, et vade; volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. |
15 Aut non licet mihi, quod volo, facere de meis? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?”. |
16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi ”. |
17 Et ascendens Iesus Hierosolymam assumpsit Duodecim discipulos secreto et ait illis in via: |
18 “ Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte |
19 et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget ”. |
20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. |
21 Qui dixit ei: “ Quid vis? ”. Ait illi: “ Dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo ”. |
22 Respondens autem Iesus dixit: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? ”. Dicunt ei: “ Possumus ”. |
23 Ait illis: “ Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare illud, sed quibus paratum est a Patre meo ”. |
24 Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus. |
25 Iesus autem vocavit eos ad se et ait: “ Scitis quia principes gentium dominantur eorum et, qui magni sunt, potestatem exercent in eos. |
26 Non ita erit inter vos, sed quicumque voluerit inter vos magnus fieri, erit vester minister; |
27 et, quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus; |
28 sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis ”. |
29 Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa. |
30 Et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes: “ Domine, miserere nostri, fili David! ”. |
31 Turba autem increpabat eos, ut tacerent; at illi magis clamabant dicentes: “ Domine, miserere nostri, fili David! ”. |
32 Et stetit Iesus et vocavit eos et ait: “ Quid vultis, ut faciam vobis?”. |
33 Dicunt illi: “ Domine, ut aperiantur oculi nostri ”. |
34 Misertus autem Iesus, tetigit oculos eorum; et confestim viderunt et secuti sunt eum.
|