1 Et cum appropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage, ad montem Oliveti, tunc Iesus misit duos discipulos |
2 dicens eis: “ Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea; solvite et adducite mihi. |
3 Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: “Dominus eos necessarios habet”, et confestim dimittet eos ”. |
4 Hoc autem factum est, ut impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem: |
5 “ Dicite filiae Sion: Ecce Rex tuus venit tibi, mansuetus et sedens super asinam et super pullum filium subiugalis ”. |
6 Euntes autem discipuli fecerunt, sicut praecepit illis Iesus, |
7 et adduxerunt asinam et pullum; et imposuerunt super eis vestimenta sua, et sedit super ea. |
8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via; alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via. |
9 Turbae autem, quae praecedebant eum et quae sequebantur, clamabant dicentes: “ Hosanna filio David! Benedictus, qui venit in nomine Domini! Hosanna in altissimis! ”. |
10 Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas dicens: “ Quis est hic?”. |
11 Turbae autem dicebant: “ Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae ”. |
12 Et intravit Iesus in templum et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas, |
13 et dicit eis: “ Scriptum est: "Domus mea domus orationis vocabitur". Vos autem facitis eam speluncam latronum ”. |
14 Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos. |
15 Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia, quae fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes: “ Hosanna filio David ”, indignati sunt |
16 et dixerunt ei: “ Audis quid isti dicant? ”. Iesus autem dicit eis: “ Utique; numquam legistis: "Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem"? ”. |
17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit. |
18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit. |
19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam; et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi: “ Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum ”. Et arefacta est continuo ficulnea. |
20 Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: “ Quomodo continuo aruit ficulnea? ”. |
21 Respondens autem Iesus ait eis: “ Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: “Tolle et iacta te in mare”, fiet. |
22 Et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis ”. |
23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: “ In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem? ”. |
24 Respondens autem Iesus dixit illis: “ Interrogabo vos et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam, in qua potestate haec facio: |
25 Baptismum Ioannis unde erat? A caelo an ex hominibus? ”. At illi cogitabant inter se dicentes: “ Si dixerimus: “E caelo”, dicet nobis: “Quare ergo non credidistis illi?”; |
26 si autem dixerimus: “Ex hominibus”, timemus turbam; omnes enim habent Ioannem sicut prophetam ”. |
27 Et respondentes Iesu dixerunt: “ Nescimus ”. Ait illis et ipse: “ Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio ”. |
28 “ Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios. Et accedens ad primum dixit: “Fili, vade hodie, operare in vinea”. |
29 Ille autem respondens ait: “Nolo”; postea autem paenitentia motus abiit. |
30 Accedens autem ad alterum dixit similiter. At ille respondens ait: “Eo, domine”; et non ivit. |
31 Quis ex duobus fecit voluntatem patris? ”. Dicunt: “ Primus ”. Dicit illis Iesus: “ Amen dico vobis: Publicani et meretrices praecedunt vos in regnum Dei. |
32 Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistis ei; publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. |
33 Aliam parabolam audite. Homo erat pater familias, qui plantavit vineam et saepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est. |
34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius. |
35 Et agricolae, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. |
36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. |
37 Novissime autem misit ad eos filium suum dicens: “Verebuntur filium meum”. |
38 Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: “Hic est heres. Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius”. |
39 Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt. |
40 Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? ”. |
41 Aiunt illi: “ Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis ”. |
42 Dicit illis Iesus: “ Numquam legistis in Scripturis: "Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris" ? |
43 Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius. |
44 Et, qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum ”. |
45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret; |
46 et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.
|