1 Mane autem facto, consi lium inierunt omnes princi pes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent. |
2 Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pilato praesidi. |
3 Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, paenitentia ductus, rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus |
4 dicens: “ Peccavi tradens sanguinem innocentem ”. At illi dixerunt: “ Quid ad nos? Tu videris! ”. |
5 Et proiectis argenteis in templo, recessit et abiens laqueo se suspendit. |
6 Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: “ Non licet mittere eos in corbanam, quia pretium sanguinis est ”. |
7 Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum Figuli in sepulturam peregrinorum. |
8 Propter hoc vocatus est ager ille ager Sanguinis usque in hodiernum diem. |
9 Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam di centem: “ Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati quem appretiaverunt a filiis Israel, |
10 et dederunt eos in agrum Figuli, sicut constituit mihi Dominus ”. |
11 Iesus autem stetit ante praesidem; et interrogavit eum praeses dicens: “ Tu es Rex Iudaeorum? ”. Dixit autem Iesus: “ Tu dicis ”. |
12 Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. |
13 Tunc dicit illi Pilatus: “ Non audis quanta adversum te dicant testimonia? ”. |
14 Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer. |
15 Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere turbae unum vinctum, quem voluissent. |
16 Habebant autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. |
17 Congregatis ergo illis dixit Pilatus: “ Quem vultis dimittam vobis: Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus? ”. |
18 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. |
19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens: “ Nihil tibi et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum ”. |
20 Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt turbis, ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent. |
21 Respondens autem praeses ait illis: “ Quem vultis vobis de duobus dimittam? ”. At illi dixerunt: “ Barabbam! ”. |
22 Dicit illis Pilatus: “ Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? ”. Dicunt omnes: “ Crucifigatur! ”. |
23 Ait autem: “ Quid enim mali fecit? ”. At illi magis clamabant dicentes: “ Crucifigatur! ”. |
24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram turba dicens: “ Innocens ego sum a sanguine hoc; vos videritis! ”. |
25 Et respondens universus populus dixit: “ Sanguis eius super nos et super filios nostros ”. |
26 Tunc dimisit illis Barabbam; Iesum autem flagellatum tradidit, ut crucifigeretur. |
27 Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem. |
28 Et exuentes eum, clamydem coccineam circumdederunt ei |
29 et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et arundinem in dextera eius et, genu flexo ante eum, illudebant ei dicentes: “ Ave, rex Iudaeorum! ”. |
30 Et exspuentes in eum acceperunt arundinem et percutiebant caput eius. |
31 Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum clamyde et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum, ut crucifigerent. |
32 Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum nomine Simonem; hunc angariaverunt, ut tolleret crucem eius. |
33 Et venerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus, |
34 et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum; et cum gustasset, noluit bibere. |
35 Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius sortem mittentes |
36 et sedentes servabant eum ibi. |
37 Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: “ Hic est Iesus Rex Iudaeorum ”. |
38 Tunc crucifiguntur cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris. |
39 Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua |
40 et dicentes: “ Qui destruis templum et in triduo illud reaedificas, salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce! ”. |
41 Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: |
42 “ Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Rex Israel est; descendat nunc de cruce, et credemus in eum. |
43 Confidit in Deo; liberet nunc, si vult eum. Dixit enim: “Dei Filius sum” ”. |
44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. |
45 A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. |
46 Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens: “ Eli, Eli, lema sabacthani? ”, hoc est: “ Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? ”. |
47 Quidam autem ex illic stantibus audientes dicebant: “ Eliam vocat iste ”. |
48 Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et imposuit arundini et dabat ei bibere. |
49 Ceteri vero dicebant: “ Sine, videamus an veniat Elias liberans eum ”. |
50 Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum. |
51 Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum in duas partes, et terra mota est, et petrae scissae sunt; |
52 et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt |
53 et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis. |
54 Centurio autem et, qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terrae motu et his, quae fiebant, timuerunt valde dicentes: “ Vere Dei Filius erat iste! ”. |
55 Erant autem ibi mulieres multae a longe aspicientes, quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei; |
56 inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei. |
57 Cum sero autem factum esset, venit homo dives ab Arimathaea nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu. |
58 Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi. |
59 Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda |
60 et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit. |
61 Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum. |
62 Altera autem die, quae est post Parascevem, convenerunt principes sacerdotum et pharisaei ad Pilatum |
63 dicentes: “ Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens: “Post tres dies resurgam”. |
64 Iube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: “Surrexit a mortuis”, et erit novissimus error peior priore ”. |
65 Ait illis Pilatus: “ Habetis custodiam; ite, custodite, sicut scitis ”. |
66 Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem, cum custodia.
|