1 Preces afflicti, qui defessus angorem suum ante Dominum profundit. |
2 Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. |
3 Non abscondas faciem tuam a me; in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me. |
4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. |
5 Percussum est ut fenum et aruit cor meum, etenim oblitus sum comedere panem meum. |
6 A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae. |
7 Similis factus sum pellicano solitudinis, factus sum sicut nycticorax in ruinis. |
8 Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto. |
9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei, exardescentes in me per me iurabant. |
10 Quia cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam, |
11 a facie irae et increpationis tuae, quia elevans allisisti me. |
12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fenum arui. |
13 Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem. |
14 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi eius, quia venit tempus, |
15 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius, et pulveris eius miserentur. |
16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam, |
17 quia aedificavit Dominus Sion et apparuit in gloria sua. |
18 Respexit in orationem inopum et non sprevit precem eorum. |
19 Scribantur haec pro generatione altera, et populus, qui creabitur, laudabit Dominum. |
20 Quia prospexit de excelso sanctuario suo, Dominus de caelo in terram aspexit, |
21 ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios mortis; |
22 ut annuntient in Sion nomen Domini et laudem eius in Ierusalem, |
23 cum congregati fuerint populi in unum et regna, ut serviant Domino. |
24 Humiliavit in via virtutem meam, abbreviavit dies meos. Dicam: “ Deus meus, |
25 ne auferas me in dimidio dierum meorum; in generationem et generationem sunt anni tui. |
26 Initio terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli. |
27 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur. |
28 Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. |
29 Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in conspectu tuo firmabitur ”.
|