1 ALLELUIA. Confitemini Domino et invocate nomen eius, annuntiate inter gentes opera eius. |
2 Cantate ei et psallite ei, meditamini in omnibus mirabilibus eius. |
3 Laudamini in nomine sancto eius, laetetur cor quaerentium Dominum. |
4 Quaerite Dominum et potentiam eius, quaerite faciem eius semper. |
5 Mementote mirabilium eius, quae fecit, prodigia eius et iudicia oris eius, |
6 semen Abraham, servi eius, filii Iacob, electi eius. |
7 Ipse Dominus Deus noster; in universa terra iudicia eius. |
8 Memor fuit in saeculum testamenti sui, verbi, quod mandavit in mille generationes, |
9 quod disposuit cum Abraham, et iuramenti sui ad Isaac. |
10 Et statuit illud Iacob in praeceptum et Israel in testamentum aeternum |
11 dicens: “ Tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae ”. |
12 Cum essent numero brevi, paucissimi et peregrini in ea, |
13 et pertransirent de gente in gentem et de regno ad populum alterum, |
14 non permisit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges: |
15 “ Nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari ”. |
16 Et vocavit famem super terram et omne baculum panis contrivit. |
17 Misit ante eos virum, in servum venumdatus est Ioseph. |
18 Strinxerunt in compedibus pedes eius, in ferrum intravit collum eius, |
19 donec veniret verbum eius, eloquium Domini purgaret eum. |
20 Misit rex et solvit eum, princeps populorum, et dimisit eum; |
21 constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae, |
22 ut erudiret principes eius sicut semetipsum et senes eius prudentiam doceret. |
23 Et intravit Israel in Aegyptum, et Iacob peregrinus fuit in terra Cham. |
24 Et auxit populum suum vehementer et confortavit eum super inimicos eius. |
25 Convertit cor eorum, ut odirent populum eius et dolum facerent in servos eius. |
26 Misit Moysen servum suum, Aaron, quem elegit. |
27 Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham. |
28 Misit tenebras et obscuravit, et restiterunt sermonibus eius. |
29 Convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum. |
30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. |
31 Dixit, et venit coenomyia et scinifes in omnibus finibus eorum. |
32 Posuit pluvias eorum grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum. |
33 Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum. |
34 Dixit, et venit locusta et bruchus, cuius non erat numerus, |
35 et comedit omne fenum in terra eorum et comedit fructum terrae eorum. |
36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis roboris eorum. |
37 Et eduxit eos cum argento et auro; et non erat in tribubus eorum infirmus. |
38 Laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos. |
39 Expandit nubem in protectionem et ignem, ut luceret eis per noctem. |
40 Petierunt, et venit coturnix, et pane caeli saturavit eos. |
41 Dirupit petram, et fluxerunt aquae, abierunt in sicco flumina. |
42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui ad Abraham puerum suum. |
43 Et eduxit populum suum in exsultatione, electos suos in laetitia. |
44 Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt, |
45 ut custodiant iustificationes eius et leges eius servent. ALLELUIA.
|