1 ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. |
2 Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius? |
3 Beati, qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore. |
4 Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui, visita nos in salutari tuo, |
5 ut videamus bona electorum tuorum, ut laetemur in laetitia gentis tuae, ut gloriemur cum hereditate tua. |
6 Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus. |
7 Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua, non fuerunt memores multitudinis misericordiarum tuarum et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum. |
8 Et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam. - |
9 Et increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto. |
10 Et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici. |
11 Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit. |
12 Et crediderunt verbis eius et cantaverunt laudem eius. |
13 Cito obliti sunt operum eius et non sustinuerunt consilium eius; |
14 et concupierunt concupiscentiam in deserto et tentaverunt Deum in inaquoso. |
15 Et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in animas eorum. |
16 Et zelati sunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini. |
17 Aperta est terra et deglutivit Dathan et operuit super congregationem Abiram. |
18 Et exarsit ignis in synagoga eorum, flamma combussit peccatores. |
19 Et fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt sculptile; |
20 et mutaverunt gloriam suam in similitudinem tauri comedentis fenum. |
21 Obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Aegypto, |
22 mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro. |
23 Et dixit quia disperderet eos, nisi affuisset Moyses electus eius: stetit in confractione in conspectu eius, ut averteret iram eius, ne destrueret eos. |
24 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem, non crediderunt verbo eius. |
25 Et murmuraverunt in tabernaculis suis, non exaudierunt vocem Domini. |
26 Et elevavit manum suam super eos, ut prosterneret eos in deserto |
27 et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus. |
28 Et adhaeserunt Baalphegor et comederunt sacrificia mortuorum; |
29 et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et irrupit in eos ruina. |
30 Et stetit Phinees et fecit iudicium, et cessavit quassatio, |
31 et reputatum est ei in iustitiam in generationem et generationem usque in sempiternum. |
32 Et irritaverunt eum ad aquas Meriba, et vexatus est Moyses propter eos, |
33 quia exacerbaverunt spiritum eius, et temere locutus est in labiis suis. |
34 Non disperdiderunt gentes, quas dixit Dominus illis. |
35 Et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum. |
36 Et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum. |
37 Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis. |
38 Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus, |
39 et contaminati sunt in operibus suis et fornicati sunt in adinventionibus suis. |
40 Et exarsit ira Dominus in populum suum et abominatus est hereditatem suam |
41 et tradidit eos in manus gentium, et dominati sunt eorum, qui oderunt eos. |
42 Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum. |
43 Saepe liberavit eos; ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et corruerunt in iniquitatibus suis. |
44 Et vidit tribulationem eorum, cum audivit clamorem eorum. - |
45 Et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae. |
46 Et dedit eos in miserationes in conspectu omnium, qui captivos duxerant eos. |
47 Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo et gloriemur in laude tua. |
48 Benedictus Dominus, Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum. Et dicet omnis populus: “ Fiat, fiat ”. |