1 (113 A)ALLELUIA. In exitu Israel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro, |
2 factus est Iuda sanctuarium eius, Israel potestas eius. |
3 Mare vidit et fugit, Iordanis conversus est retrorsum; |
4 montes saltaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. - |
5 Quid est tibi, mare, quod fugisti? Et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum? |
6 Montes, quod saltastis sicut arietes, et colles, sicut agni ovium? |
7 A facie Domini contremisce, terra, a facie Dei Iacob, |
8 qui convertit petram in stagna aquarum et silicem in fontes aquarum.
|