1 (113 B)Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam super misericordia tua et veritate tua. |
2 Quare dicent gentes: “ Ubi est Deus eorum? ”. |
3 Deus autem noster in caelo; omnia, quaecumque voluit, fecit. |
4 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. |
5 Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt. |
6 Aures habent et non audient, nares habent et non odorabunt. |
7 Manus habent et non palpabunt, pedes habent et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo. |
8 Similes illis erunt, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis. |
9 Domus Israel speravit in Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est. |
10 Domus Aaron speravit in Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est. |
11 Qui timent Dominum, speraverunt in Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est. |
12 Dominus memor fuit nostri et benedicet nobis: benedicet domui Israel, benedicet domui Aaron, |
13 benedicet omnibus, qui timent Dominum, pusillis cum maioribus. |
14 Adiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros. |
15 Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram. |
16 Caeli, caeli sunt Domino, terram autem dedit filiis hominum. |
17 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes, qui descendunt in silentium, |
18 sed nos, qui vivimus, benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum.
|