1 Magistro chori. David. PSALMUS. Domine, scrutatus es et cognovisti me, |
2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Intellexisti cogitationes meas de longe, |
3 semitam meam et accubitum meum investigasti. Et omnes vias meas perspexisti, |
4 quia nondum est sermo in lingua mea, et ecce, Domine, tu novisti omnia. |
5 A tergo et a fronte coartasti me et posuisti super me manum tuam. |
6 Mirabilis nimis facta est scientia tua super me, sublimis, et non attingam eam. |
7 Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam? |
8 Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. |
9 Si sumpsero pennas aurorae et habitavero in extremis maris, |
10 etiam illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. |
11 Si dixero: “ Forsitan tenebrae compriment me, et nox illuminatio erit circa me ”, |
12 etiam tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur - sicut tenebrae eius ita et lumen eius -. |
13 Quia tu formasti renes meos, contexuisti me in utero matris meae. |
14 Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis. |
15 Non sunt abscondita ossa mea a te, cum factus sum in occulto, contextus in inferioribus terrae. |
16 Imperfectum adhuc me viderunt oculi tui, et in libro tuo scripti erant omnes dies: ficti erant, et nondum erat unus ex eis. |
17 Mihi autem nimis pretiosae cogitationes tuae, Deus; nimis gravis summa earum. |
18 Si dinumerabo eas, super arenam multiplicabuntur; si ad finem pervenerim, adhuc sum tecum. |
19 Utinam occidas, Deus, peccatores; viri sanguinum, declinate a me. |
20 Qui loquuntur contra te maligne: exaltantur in vanum contra te. |
21 Nonne, qui oderunt te, Domine, oderam et insurgentes in te abhorrebam? |
22 Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi. |
23 Scrutare me, Deus, et scito cor meum; proba me et cognosce semitas meas |
24 et vide, si via vanitatis in me est, et deduc me in via aeterna.
|