1 Magistro chori. PSALMUS. David.
|
2 Eripe me, Domine, ab homine malo, a viro violentiae serva me. |
3 Qui cogitaverunt mala in corde, tota die constituebant proelia. |
4 Acuerunt linguas suas sicut serpentis, venenum aspidum sub labiis eorum. |
5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris et a viro violentiae serva me, qui cogitaverunt supplantare gressus meos. |
6 Absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in rete, iuxta iter offendicula posuerunt mihi. |
7 Dixi Domino: “ Deus meus es tu; auribus percipe, Domine, vocem deprecationis meae ”. |
8 Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti caput meum in die belli. |
9 Ne concedas, Domine, desideria impii; consilia eius ne perficias. Exaltant 10 caput, qui circumdant me; malitia labiorum ipsorum operiat eos. ... |
11 Cadant super eos carbones ignis, in foveas deicias eos, et non exsurgant. |
12 Vir linguosus non firmabitur in terra, virum violentiae mala capient in interitu. |
13 Cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum. |
14 Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti in conspectu tuo.
|