1 PSALMUS. David. Domine, clamavi ad te, ad me festina; intende voci meae, cum clamo ad te. |
2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum ut sacrificium vespertinum. - |
3 Pone, Domine, custodiam ori meo et vigiliam ad ostium labiorum meorum. |
4 Non declines cor meum in verbum malitiae ad machinandas machinationes in impietate cum hominibus operantibus iniquitatem; et non comedam ex deliciis eorum. |
5 Percutiat me iustus in misericordia et increpet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in malitiis eorum. |
6 Deiecti in manus duras iudicum eorum, audient verba mea, quoniam suavia erant. |
7 Sicut frusta dolantis et dirumpentis in terra, dissipata sunt ossa eorum ad fauces inferni. |
8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; ad te confugi, non effundas animam meam. |
9 Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. |
10 Cadent in retiacula sua peccatores simul, ego autem ultra pertranseam.
|