Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)
Share

Liber Psalmorum, Псалом 146

ALLELUIA.
Lauda, anima mea, Dominum;
laudabo Dominum in vita mea,
psallam Deo meo, quamdiu fuero.
Nolite confidere in principibus,
in filiis hominum, in quibus non est salus.
Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam;
in illa die peribunt cogitationes eorum.
Beatus, cuius Deus Iacob est adiutor,
cuius spes in Domino Deo suo,
qui fecit caelum et terram,
mare et omnia, quae in eis sunt;
qui custodit veritatem in saeculum,
facit iudicium oppressis,
dat escam esurientibus.
Dominus solvit compeditos,
Dominus illuminat caecos,
Dominus erigit depressos,
Dominus diligit iustos,
Dominus custodit advenas,
pupillum et viduam sustentat
et viam peccatorum disperdit.
10 Regnabit Dominus in saecula,
Deus tuus, Sion,
in generationem et generationem.

Once registered, you can subscribe for any reading plans of the Bible.

Possibilities of personalized settings and other services for the already registered users are in the pipeline, therefore we advise you to register now (for free, of course).