1 Precatio. David. Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego. |
2 Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te |
3 Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die. |
4 Laetifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi. |
5 Quoniam tu, Domine, suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te. - |
6 Auribus percipe, Domine, orationem meam et intende voci deprecationis meae. |
7 In die tribulationis meae clamavi ad te, quia exaudies me. |
8 Non est similis tui in diis, Domine, et nihil sicut opera tua. |
9 Omnes gentes, quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum, |
10 quoniam magnus es tu et faciens mirabilia: tu es Deus solus. |
11 Doce me, Domine, viam tuam, et ingrediar in veritate tua; simplex fac cor meum, ut timeat nomen tuum. |
12 Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum, |
13 quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori. |
14 Deus, superbi insurrexerunt super me, et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo. |
15 Et tu, Domine, Deus miserator et misericors, patiens et multae misericordiae et veritatis, |
16 respice in me et miserere mei; da fortitudinem tuam puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae. |
17 Fac mecum signum in bonum, ut videant, qui oderunt me, et confundantur, quoniam tu, Domine, adiuvisti me et consolatus es me.
|