Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)
Share

Liber Psalmorum, Псалом 87

Filiorum Core. PSALMUS. Canticum.
Fundamenta eius in montibus sanctis;
diligit Dominus portas Sion
super omnia tabernacula Iacob.
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! -
Memor ero Rahab et Babylonis inter scientes me;
ecce Philistaea et Tyrus cum Aethiopia:
hi nati sunt illic.
Et de Sion dicetur: “ Hic et ille natus est in ea;
et ipse firmavit eam Altissimus ”.
Dominus referet in librum populorum:
“ Hi nati sunt illic ”.
Et cantant sicut choros ducentes:
“ Omnes fontes mei in te ”.

Once registered, you can subscribe for any reading plans of the Bible.

Possibilities of personalized settings and other services for the already registered users are in the pipeline, therefore we advise you to register now (for free, of course).