1 Fratres, voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum pro illis in salutem. |
2 Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam; |
3 ignorantes enim Dei iustitiam et suam iustitiam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti; |
4 finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti. |
5 Moyses enim scribit de iustitia, quae ex lege est: “ Qui fecerit homo, vivet in eis ”. |
6 Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit: “ Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum?”, id est Christum deducere; |
7 aut: “ Quis descendet in abyssum? ”, hoc est Christum ex mortuis revocare. |
8 Sed quid dicit? “ Prope te est verbum, in ore tuo et in corde tuo ”; hoc est verbum fidei, quod praedicamus. |
9 Quia si confitearis in ore tuo: “ Dominum Iesum! ”, et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis, salvus eris. |
10 Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem. |
11 Dicit enim Scriptura: “ Omnis, qui credit in illo, non confundetur ”. |
12 Non enim est distinctio Iudaei et Graeci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum: |
13 Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. |
14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? |
15 Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? Sicut scriptum est: “ Quam speciosi pedes evangelizantium bona ”. |
16 Sed non omnes oboedierunt evangelio; Isaias enim dicit: “ Domine, quis credidit auditui nostro? ”. |
17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. |
18 Sed dico: Numquid non audierunt? Quin immo, in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. |
19 Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: “ Ego ad aemulationem vos adducam per Non gentem: per gentem insipientem ad iram vos provocabo ”. |
20 Isaias autem audet et dicit: “ Inventus sum in non quaerentibus me; palam apparui his, qui me non interrogabant ”. |
21 Ad Israel autem dicit: “ Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem ”.
|