1 Dico ergo: Numquid repulit Deus populum suum? Absit! Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, tribu Beniamin. |
2 Non reppulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? Quemadmodum interpellat Deum adversus Israel: |
3 “ Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam ”. |
4 Sed quid dicit illi responsum divinum? “ Reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt genu Baal ”. |
5 Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt. |
6 Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia. |
7 Quid ergo? Quod quaerit Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est; ceteri vero excaecati sunt, |
8 sicut scriptum est: “ Dedit illis Deus spiritum soporis, oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem ”. |
9 Et David dicit: “ Fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis. |
10 Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum illorum semper incurva! ”. |
11 Dico ergo: Numquid sic offenderunt, ut caderent? Absit! Sed illorum casu salus gentibus, ut illi ad aemulationem adducantur. |
12 Quod si casus illorum divitiae sunt mundi, et deminutio eorum divitiae gentium, quanto magis plenitudo eorum! |
13 Vobis autem dico gentibus: Quantum quidem ego sum gentium apostolus, ministerium meum honorifico, |
14 si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis. |
15 Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi, quae assumptio, nisi vita ex mortuis? |
16 Quod si primitiae sanctae sunt, et massa; et si radix sancta, et rami. |
17 Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem, cum oleaster esses, insertus es in illis et consocius radicis pinguedinis olivae factus es, |
18 noli gloriari adversus ramos; quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. |
19 Dices ergo: “ Fracti sunt rami, ut ego inserar ”. |
20 Bene; incredulitate fracti sunt, tu autem fide stas. Noli altum sapere, sed time: |
21 si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. |
22 Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris. |
23 Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur; potens est enim Deus iterum inserere illos! |
24 Nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto magis hi, qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae. |
25 Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, |
26 et sic omnis Israel salvus fiet, sicut scriptum est: “ Veniet ex Sion, qui eripiat, avertet impietates ab Iacob; |
27 et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum ”. |
28 Secundum evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem carissimi propter patres; |
29 sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei! |
30 Sicut enim aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem, |
31 ita et isti nunc non crediderunt propter vestram misericordiam, ut et ipsi nunc misericordiam consequantur. |
32 Conclusit enim Deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur! |
33 O altitudo divitiarum et sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! |
34 Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? |
35 Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? |
36 Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipsum omnia. Ipsi gloria in saecula. Amen.
|