1 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptatio nibus cogitationum. |
2 Alius enim credit manducare omnia; qui autem infirmus est, holus manducat. |
3 Is qui manducat, non manducantem non spernat; et, qui non manducat, manducantem non iudicet, Deus enim illum assumpsit. |
4 Tu quis es, qui iudices alienum servum? Suo domino stat aut cadit; stabit autem, potens est enim Dominus statuere illum. |
5 Nam alius iudicat inter diem et diem, alius iudicat omnem diem; unusquisque in suo sensu abundet. |
6 Qui sapit diem, Domino sapit; et, qui manducat, Domino manducat, gratias enim agit Deo; et, qui non manducat, Domino non manducat et gratias agit Deo. |
7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur; |
8 sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. |
9 In hoc enim Christus et mortuus est et vixit, ut et mortuorum et vivorum dominetur. |
10 Tu autem, quid iudicas fratrem tuum? Aut tu, quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Dei; |
11 scriptum est enim: “ Vivo ego, dicit Dominus, mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo ”. |
12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. |
13 Non ergo amplius invicem iudicemus, sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. |
14 Scio et certus sum in Domino Iesu, quia nihil commune per seipsum, nisi ei, qui existimat quid commune esse, illi commune est. |
15 Si enim propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est! |
16 Non ergo blasphemetur bonum vestrum! |
17 Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto; |
18 qui enim in hoc servit Christo, placet Deo et probatus est hominibus. |
19 Itaque, quae pacis sunt, sectemur et quae aedificationis sunt in invicem. |
20 Noli propter escam destruere opus Dei! Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. |
21 Bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque id, in quo frater tuus offendit. |
22 Tu, quam fidem habes, penes temetipsum habe coram Deo. Beatus, qui non iudicat semetipsum in eo quod probat. |
23 Qui autem discernit si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide; omne autem, quod non ex fide, peccatum est.
|