1 Quid ergo dicemus invenisse Abraham progenitorem no strum secundum carnem? |
2 Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam sed non apud Deum. |
3 Quid enim Scriptura dicit? “ Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ”. |
4 Ei autem, qui operatur, merces non reputatur secundum gratiam sed secundum debitum; |
5 ei vero, qui non operatur, sed credit in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam, |
6 sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus: |
7 “ Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. |
8 Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum ”. |
9 Beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio? Dicimus enim: “ Reputata est Abrahae fides ad iustitiam ”. |
10 Quomodo ergo reputata est? In circumcisione an in praeputio? Non in circumcisione sed in praeputio: |
11 et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae fuit in praeputio, ut esset pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur illis iustitia, |
12 et pater circumcisionis his non tantum, qui ex circumcisione sunt, sed et qui sectantur vestigia eius, quae fuit in praeputio, fidei patris nostri Abrahae. |
13 Non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius, ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei; |
14 si enim qui ex lege heredes sunt, exinanita est fides, et abolita est promissio. |
15 Lex enim iram operatur; ubi autem non est lex, nec praevaricatio. |
16 Ideo ex fide, ut secundum gratiam, ut firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex fide est Abrahae — qui est pater omnium nostrum, |
17 sicut scriptum est: “ Patrem multarum gentium posui te ” C, ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos et vocat ea, quae non sunt, quasi sint; |
18 qui contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: “ Sic erit semen tuum ”. |
19 Et non infirmatus fide consideravit corpus suum iam emortuum, cum fere centum annorum esset, et emortuam vulvam Sarae; |
20 in repromissione autem Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo, |
21 et plenissime sciens quia, quod promisit, potens est et facere. |
22 Ideo et reputatum est illi ad iustitiam. |
23 Non est autem scriptum tantum propter ipsum: reputatum est illi, |
24 sed et propter nos, quibus reputabitur, credentibus in eum, qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis, |
25 qui traditus est propter delicta nostra et suscitatus est propter iustificationem nostram.
|