1 Iustificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Domi num nostrum Iesum Christum, |
2 per quem et accessum habemus fide in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae Dei. |
3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, |
4 patientia autem probationem, probatio vero spem; |
5 spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. |
6 Adhuc enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est. |
7 Vix enim pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis et audeat mori. |
8 Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. |
9 Multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum! |
10 Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius; |
11 non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. |
12 Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt. |
13 Usque ad legem enim peccatum erat in mundo; peccatum autem non imputatur, cum lex non est, |
14 sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, qui est figura futuri. |
15 Sed non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit. |
16 Et non sicut per unum, qui peccavit, ita et donum; nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. |
17 Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis, qui abundantiam gratiae et donationis iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum. |
18 Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae; |
19 sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi. |
20 Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia, |
21 ut sicut regnavit peccatum in morte, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum.
|