1 Quid ergo dicemus? Perma nebimus in peccato, ut gratia abundet? |
2 Absit! Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? |
3 An ignoratis quia, quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsius baptizati sumus? |
4 Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. |
5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus; |
6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. |
7 Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato. |
8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo; |
9 scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominatur. |
10 Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. |
11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu. |
12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut oboediatis concupiscentiis eius, |
13 neque exhibeatis membra vestra arma iniustitiae peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo. |
14 Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim sub lege estis sed sub gratia. |
15 Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege sed sub gratia? Absit! |
16 Nescitis quoniam, cui exhibetis vos servos ad oboedientiam, servi estis eius, cui oboeditis, sive peccati ad mortem, sive oboeditionis ad iustitiam? |
17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis, |
18 liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae. |
19 Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servientia immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servientia iustitiae ad sanctificationem. |
20 Cum enim servi essetis peccati, liberi eratis iustitiae. |
21 Quem ergo fructum habebatis tunc, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors! |
22 Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam! |
23 Stipendia enim peccati mors, donum autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro.
|