1 An ignoratis, fratres — scienti bus enim legem loquor — quia lex in homine dominatur, quanto tempore vivit? |
2 Nam quae sub viro est mulier, viventi viro alligata est lege; si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri. |
3 Igitur, vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit alterius viri; si autem mortuus fuerit vir, libera est a lege, ut non sit adultera, si fuerit alterius viri. |
4 Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, eius qui ex mortuis suscitatus est, ut fructificaremus Deo. |
5 Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti; |
6 nunc autem soluti sumus a lege, mortui ei, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate Spiritus et non in vetustate litterae. |
7 Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non cognovi, nisi per legem; nam concupiscentiam nescirem, nisi lex diceret: “ Non concupisces ”. |
8 Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; sine lege enim peccatum mortuum erat. |
9 Ego autem vivebam sine lege aliquando; sed, cum venisset mandatum, peccatum revixit, |
10 ego autem mortuus sum; et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem; |
11 nam peccatum, occasione accepta, per mandatum seduxit me et per illud occidit. |
12 Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. |
13 Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit! Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. |
14 Scimus enim quod lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. |
15 Quod enim operor, non intellego; non enim, quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio. |
16 Si autem, quod nolo, illud facio, consentio legi quoniam bona. |
17 Nunc autem iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum. |
18 Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; nam velle adiacet mihi, operari autem bonum, non! |
19 Non enim, quod volo bonum, facio, sed, quod nolo malum, hoc ago. |
20 Si autem, quod nolo, illud facio, iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum. |
21 Invenio igitur hanc legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet. |
22 Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; |
23 video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. |
24 Infelix ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius? |
25 Gratias autem Deo per Iesum Christum Dominum nostrum! Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati.
|