1 Nihil ergo nunc damnationis est his, qui sunt in Christo Iesu; |
2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis. |
3 Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne, |
4 ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum. |
5 Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt; qui vero secundum Spiritum, quae sunt Spiritus. |
6 Nam sapientia carnis mors, sapientia autem Spiritus vita et pax; |
7 quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum, legi enim Dei non subicitur nec enim potest. |
8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. |
9 Vos autem in carne non estis sed in Spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius. |
10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vita propter iustitiam. |
11 Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis. |
12 Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. |
13 Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem Spiritu opera corporis mortificatis, vivetis. |
14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. |
15 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: “ Abba, Pater! ”. |
16 Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei. |
17 Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur. |
18 Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelanda est in nobis. |
19 Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat; |
20 vanitati enim creatura subiecta est, non volens sed propter eum, qui subiecit, in spem, |
21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. |
22 Scimus enim quod omnis creatura congemiscit et comparturit usque adhuc; |
23 non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri. |
24 Spe enim salvi facti sumus; spes autem, quae videtur, non est spes; nam, quod videt, quis sperat? |
25 Si autem, quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus. |
26 Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus; |
27 qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis. |
28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt. |
29 Nam, quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; |
30 quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit. |
31 Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? |
32 Qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit? |
33 Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui iustificat? |
34 Quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis? |
35 Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? |
36 Sicut scriptum est: “ Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis ”. |
37 Sed in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit nos. |
38 Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes |
39 neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.
|