1 Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi per hibente conscientia mea in Spiritu Sancto, |
2 quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo. |
3 Optarem enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis meis secundum carnem, |
4 qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones, |
5 quorum sunt patres, et ex quibus Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. |
6 Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel; |
7 neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”. |
8 Id est, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur semen; |
9 promissionis enim verbum hoc est: “ Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius ”. |
10 Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitum habens, Isaac patre nostro; |
11 cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret, |
12 non ex operibus sed ex vocante dictum est ei: “ Maior serviet minori ”; |
13 sicut scriptum est: “ Iacob dilexi, Esau autem odio habui ”. |
14 Quid ergo dicemus? Numquid iniustitia apud Deum? Absit! |
15 Moysi enim dicit: “ Miserebor, cuius misereor, et misericordiam praestabo, cui misericordiam praesto ”. |
16 Igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei. |
17 Dicit enim Scriptura pharaoni: “ In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra ”. |
18 Ergo, cuius vult, miseretur et, quem vult, indurat. |
19 Dices itaque mihi: “ Quid ergo adhuc queritur? Voluntati enim eius quis restitit? ”. |
20 O homo, sed tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicet figmentum ei, qui se finxit: “ Quid me fecisti sic? ”. |
21 An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in ignominiam? |
22 Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum; |
23 et ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam, |
24 quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus? |
25 Sicut et in Osee dicit: “ Vocabo Non plebem meam Plebem meam et Non dilectam Dilectam. |
26 Et erit: in loco, ubi dictum est eis: “Non plebs mea vos”, ibi vocabuntur Filii Dei vivi ”. |
27 Isaias autem clamat pro Israel: “ Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient. |
28 Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram ”. |
29 Et sicut praedixit Isaias: “ Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus ”. |
30 Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est; |
31 Israel vero sectans legem iustitiae in legem non pervenit. |
32 Quare? Quia non ex fide sed quasi ex operibus; offenderunt in lapidem offensionis, |
33 sicut scriptum est: “ Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali; et, qui credit in eo, non confundetur ”.
|