1 Mulieris bonae beatus vir: numerus enim dierum illius duplex. |
2 Mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit. |
3 Pars bona mulier bona; in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis. |
4 Divitis autem vel pauperis cor bonum; in omni tempore vultus illorum hilaris. |
5 A tribus timuit cor meum, et de quarto facies mea metuit: |
6 delaturam civitatis et collectionem populi, |
7 calumniam mendacem, super mortem omnia gravia; |
8 dolor cordis et luctus mulier zelotypa in mulierem; |
9 et flagellum linguae omnibus communicans. |
10 Sicut boum iugum, quod movetur, ita et mulier nequam; qui tenet illam, quasi qui apprehendat scorpionem. |
11 Mulier ebriosa ira magna et contumelia, et turpitudo illius non tegetur. |
12 Fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur. |
13 In filia pervicaci firma custodiam, ne, inventa occasione, utatur sibi. |
14 Ab omni irreverentia oculorum eius cave et ne mireris, si te neglexerit. |
15 Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet pharetram, donec deficiat. |
16 Gratia mulieris sedulae delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit |
17 disciplina illius. Datum Dei est |
18 mulier sensata et tacita; non est commutatio eruditae animae. |
19 Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata; |
20 omnis autem ponderatio non est digna continentis animae. |
21 Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius. |
22 Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super staturam stabilem; |
23 columnae aureae super bases argenteas, et pedes speciosi super plantas stabiles mulieris. |
24 Fundamenta aeterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctae. |
25 In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit: |
26 vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus |
27 et qui transgreditur a iustitia ad peccatum; Deus parabit eum ad romphaeam. |
28 Duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt: difficile eruitur negotians a neglegentia, et non iustificabitur caupo a peccatis.
|