1 Qui facit misericordiam, feneratur proximo suo; et, qui confortat manu, mandata servat. |
2 Fenerare proximo tuo in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo. |
3 Confirma verbum et fideliter age cum illo, et omni tempore invenies, quod tibi necessarium est. |
4 Multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his, qui se adiuverunt. |
5 Donec accipiat, osculatur manus dantis et de possessionibus proximi humiliat vocem suam; |
6 et in tempore redditionis postulabit tempus, et reddet verba taedii et murmurationum et tempus causabitur. |
7 Si autem potuerit reddere, adversabitur; solidi vix reddet dimidium et computabit illud quasi inventionem. |
8 Sin autem, fraudabit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis. |
9 Et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam. |
10 Multi non causa nequitiae non fenerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt. |
11 Verumtamen super humilem longanimis esto et pro eleemosyna non trahas illum. |
12 Propter mandatum assume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas eum vacuum. |
13 Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum et non abscondas illam sub lapide in perditionem. |
14 Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. |
15 Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo. ... |
18 Super scutum roboris et super lanceam ponderis adversus inimicum tuum pugnabit pro te. |
19 Vir bonus fidem facit pro proximo suo; et, qui perdiderit confusionem, fugiet repromissorem. |
20 Gratiam fideiussoris ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam. ... |
22 Bona repromissoris dissipabit peccator, et ingratus sensu derelinquet liberantem se. ... |
24 Repromissio multos perdidit recte agentes et commovit illos quasi fluctus maris; |
25 viros potentes transmigrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis. |
26 Peccator transgrediens mandata Domini incidet in repromissionem, et, qui conatur lucrum sectari, incidet in iudicium. |
27 Sponde pro proximo secundum virtutem tuam, sed attende tibi, ne incidas. |
28 Initium vitae hominis aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem. |
29 Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio. |
30 Super parvo et magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies. |
31 Vita nequam hospitandi de domo in domum, et ubi hospitabitur, non fiducialiter aget, nec aperiet os. |
32 Hospitaberis et pasceris et potaberis sine gratia, et ad haec amara audiet: |
33 “ Transi, hospes, et orna mensam et, si quae in manu habes, ciba me! ”. |
34 “ Exi a facie honoratioris! Necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater ”. |
35 Gravia haec homini habenti sensum: obiurgatio peregrinationis et improperium feneratoris.
|