1 Sed parvo prorsus post tem pore, Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum praepositus graviter ferens de his, quae acciderant, |
2 congregatis octoginta milibus et equitatu universo, veniebat adversus Iudaeos existimans se civitatem quidem Graecis habitaculum facturum; |
3 templum vero in pecuniae quaestum sicut cetera delubra gentium habiturum, et per singulos annos venale sacerdotium facturum, |
4 nequaquam recogitans Dei potestatem, sed elatus multitudine peditum et milibus equitum et octoginta elephantis. |
5 Ingressus autem Iudaeam et appropians Bethsuris, munito quidem praesidio, distanti autem ab Hierosolymis intervallo quinque stadiorum, illud obsidione premebat. |
6 Ut autem, qui cum Maccabaeo erant, cognoverunt eum expugnare praesidia, cum fletibus et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel. |
7 Et ipse primus Maccabaeus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis; simul autem et prompto animo impetum fecerunt. |
8 Ilico vero, cum prope Hierosolymam essent, apparuit praecedens eos eques in veste candida armaturam auream vibrans. |
9 Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Deum et convaluerunt animis non solum homines, sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare. |
10 Praeibant in apparatu de caelo habentes adiutorem, miserante super eos Domino. |
11 Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equitum mille sescentos, universos autem in fugam verterunt. |
12 Plures autem ex eis vulnerati, nudi evaserunt; sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit. |
13 Et, quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se deminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos, potente Deo auxiliante, misit ad eos |
14 suasitque eis se consensurum omnibus, quae iusta sunt, et regem quoque persuasurum, ut necessarium crederet se amicum eis esse. |
15 Annuit autem Maccabaeus in omnibus, quae Lysias rogabat, utilitati consulens; quaecumque enim Maccabaeus scriptis tradidit Lysiae de Iudaeis, rex concessit. |
16 Nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem hunc modum continentes: “ Lysias populo Iudaeorum salutem. |
17 Ioannes et Abessalom, qui missi fuerant a vobis tradentes responsum rescriptum, postulabant circum ea, quae per illud significabantur. |
18 Quaecumque igitur oportebat etiam regi perferri, exposui; et, quae res permittebat, concessit. |
19 Si igitur in negotiis benevolentiam conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo. |
20 De ceteris autem per singula mandavi et istis et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum. |
21 Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, mensis Iovis Corinthii die vicesima et quarta ”. |
22 Regis autem epistula ista continebat: “ Rex Antiochus Lysiae fratri salutem. |
23 Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos, qui sunt in regno nostro, sine tumultu attendere ad rerum suarum curam, |
24 audientes Iudaeos non consensisse patri, ut transferrentur ad Graecas institutiones, sed suo ipsorum instituto adhaerentes postulare sibi concedi legitima sua; |
25 cupientes igitur hanc quoque gentem extra tumultum esse, iudicamus templum illis restitui remque agi secundum suorum maiorum consuetudinem. |
26 Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis ut, cognita nostra voluntate, bono animo sint et libenter propriarum rerum instaurationi deserviant ”. |
27 Ad gentem vero regis epistula talis erat: “ Rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem. |
28 Si valetis, sic est, ut volumus; sed et ipsi bene valemus. |
29 Manifestavit nobis Menelaus velle vos redire et in negotiis propriis versari. |
30 His igitur, qui commeant usque ad diem tricesimum mensis Xanthici, erit dextera cum securitate, |
31 ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius, et nemo eorum ullo modo molestiam patietur de his, quae per ignorantiam gesta sunt. |
32 Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur. |
33 Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quinta decima die ”. |
34 Miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem: “ Quintus Memmius, Titus Manius, legati Romanorum populo Iudaeorum salutem. |
35 De his, quae Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos consentimus. |
36 De quibus autem ad regem iudicavit referendum, confestim aliquem mittite inter vos conferentes de his, ut proponamus, sicut congruit vobis; nos enim Antiochiam accedimus. |
37 Ideoque festinate et mittite aliquos, ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis. |
38 Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quinta decima die mensis Xanthici ”.
|