1 Sed tu, Bethlehem Ephratha, parvulus in milibus Iudae, ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel; et egressus eius a temporibus antiquis, a diebus aeternitatis. |
2 Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet; et reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israel. |
3 Et stabit et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui; et habitabunt secure, quia nunc magnus erit usque ad terminos terrae, |
4 et erit iste pax. Assyrius cum venerit in terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris, suscitabimus super eum septem pastores et octo primates hominum. |
5 Et pascent terram Assyriae in gladio et terram Nemrod in lanceis; et liberabit ab Assyrio, cum venerit in terram nostram et cum calcaverit in finibus nostris. |
6 Et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi imbres super herbam, quae non exspectat virum et non praestolatur filios homi num. |
7 Et erunt reliquiae Iacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum; qui cum transierit et conculcaverit et ceperit, non est qui eruat. |
8 Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt. |
9 “Et erit in die illa, dicit Dominus, auferam equos tuos de medio tui et disperdam quadrigas tuas |
10 et perdam civitates terrae tuae et destruam omnes munitiones tuas. |
11 Et auferam veneficia de manu tua, et divini non erunt in te. |
12 Et perire faciam sculptilia tua et lapides tuos de medio tui, et non adorabis ultra opera manuum tuarum; |
13 et evellam palos tuos de medio tui et conteram idola tua. |
14 Et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus, quae non audierunt ”.
|