Библия-Центр
РУ

Мысли вслух на 3 Цар 18:20-39

20 Misit Achab ad omnes filios Israel et congregavit prophetas in monte Carmeli.
21 Accedens autem Elias ad omnem populum ait: “ Usquequo claudicatis in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum; si autem Baal, sequimini illum ”. Et non respondit ei populus verbum.
22 Et ait rursus Elias ad populum: “ Ego remansi propheta Domini solus; prophetae autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt.
23 Dentur nobis duo boves, et illi eligant sibi bovem unum et in frusta caedentes ponant super ligna; ignem autem non supponant. Et ego faciam bovem alterum et imponam super ligna; ignemque non supponam.
24 Invocate nomen dei vestri, et ego invocabo nomen Domini; et Deus, qui exaudierit per ignem, ipse est Deus! ”. Respondens omnis populus ait: “ Optima propositio ”.
25 Dixit ergo Elias prophetis Baal: “ Eligite vobis bovem unum et facite primi, quia vos plures estis; et invocate nomen dei vestri ignemque non supponatis ”.
26 Qui cum tulissent bovem, quem dederat eis, fecerunt et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes: “ Baal, exaudi nos! ”. Et non erat vox, nec qui responderet. Saliebantque in circuitu altaris, quod fecerant.
27 Cumque esset iam meridies, illudebat eis Elias dicens: “ Clamate voce maiore; deus enim est et forsitan occupatus est aut secessit aut in itinere aut certe dormit, ut excitetur ”.
28 Clamabant ergo voce magna et incidebant se iuxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine.
29 Postquam autem transiit meridies, et, illis prophetantibus, venerat tempus, quo sacrificium offerri solet, nec audiebatur vox, neque aliquis respondebat nec attendebat orantes,
30 dixit Elias omni populo: “ Venite ad me ”. Et, accedente ad se populo, curavit altare Domini, quod destructum fuerat;
31 et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum Iacob, ad quem factus est sermo Domini dicens: “ Israel erit nomen tuum ”.
32 Et aedificavit lapidibus altare in nomine Domini fecitque aquaeductum quasi pro duobus satis in circuitu altaris
33 et composuit ligna divisitque per membra bovem et posuit super ligna
34 et ait: “ Implete quattuor hydrias aqua et fundite super holocaustum et super ligna ”. Rursumque dixit: “ Etiam secundo hoc facite ”. Qui cum fecissent et secundo, ait: “ Etiam tertio idipsum facite ”. Feceruntque et tertio,
35 et currebant aquae circum altare, et fossa aquaeductus repleta est.
36 Cumque iam tempus esset, ut offerretur sacrificium, accedens Elias propheta ait: “ Domine, Deus Abraham, Isaac et Israel, hodie ostende quia tu es Deus in Israel, et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia haec.
37 Exaudi me, Domine, exaudi me, ut discat populus iste quia tu, Domine, es Deus et tu convertisti cor eorum iterum! ”.
38 Cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides, pulverem quoque et aquam, quae erat in aquaeductu lambens.
39 Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam et ait: “ Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus! ”.
Свернуть

В сегодняшнем ветхозаветном чтении пророк Илия обращается к каждому из нас. Так что же – кто бог в нашей жизни? Господь – или кто-то другой (или что-то другое)? Долго ли мы будем хромать на оба колена, пытаясь жить по принципу «и нашим, и вашим», пытаясь совмещать несовместимое – служение Богу и потакание своим прихотям? Израильтянам в сегодняшнем чтении, чтобы обратиться ко Господу, потребовалось чудо – огонь с неба. Сможем ли мы, верующие в Воскресение Христа, принимающие таинство Его Тела и Крови, от всего сердца сказать, что Господь есть Бог в нашей жизни?

Другие мысли вслух

 
На 3 Цар 18:1-46
Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam in anno tertio dicens: “ Vade et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terrae ”.
Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab.
Erat autem fames vehemens in Samaria.
Vocavitque Achab Abdiam dispensatorem domus suae. Abdias autem timebat Dominum valde;
nam, cum interficeret Iezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis et pavit eos pane et aqua.
Dixit ergo Achab ad Abdiam: “ Vade in terra ad universos fontes aquarum et in cunctas valles, si forte invenire possimus herbam, ut salvemus equos et mulos et nullum de iumentis interficere debeamus ”.
Diviseruntque sibi regiones, ut circuirent eas: Achab ibat per viam unam, et Abdias per viam alteram seorsum.
Cumque esset Abdias in via, Elias occurrit ei; qui cum cognovisset eum, cecidit super faciem suam et ait: “ Num tu es, domine mi, Elias? ”.
Cui ille respondit: “ Ego. Vade, dic domino tuo: “Adest Elias” ”.
Et ille: “ Quid peccavi, inquit, quoniam trades me servum tuum in manu Achab, ut interficiat me?
10 Vivit Dominus Deus tuus, non est gens aut regnum, quo non miserit dominus meus te requirens et, respondentibus cunctis: “Non est hic”, adiuravit regna singula et gentes, eo quod minime reperireris.
11 Et nunc dicis mihi: “Vade et dic domino tuo: Adest Elias”.
12 Cumque recessero a te, spiritus Domini asportabit te in locum, quem ego ignoro; et ingressus nuntiabo Achab, et non inveniet te et interficiet me. Servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua.
13 Numquid non indicatum est domino meo quid fecerim, cum interficeret Iezabel prophetas Domini: quod absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos et quinquagenos in speluncis et paverim eos pane et aqua?
14 Et nunc tu dicis: “Vade et dic domino tuo: Adest Elias”, ut interficiat me ”.
15 Dixit Elias: “ Vivit Dominus exercituum ante cuius vultum sto: hodie apparebo ei ”.
16 Abiit ergo Abdias in occursum Achab et indicavit ei.
Venitque Achab in occursum Eliae
17 et, cum vidisset eum, ait: “ Tune es, qui conturbas Israel? ”.
18 Et ille ait: “ Non turbavi Israel, sed tu et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secutus es Baalim.
19 Verumtamen nunc mitte et congrega ad me universum Israel in monte Carmeli et prophetas Baal quadringentos quinquaginta prophetasque Aserae quadringentos, qui comedunt de mensa Iezabel ”.
20 Misit Achab ad omnes filios Israel et congregavit prophetas in monte Carmeli.
21 Accedens autem Elias ad omnem populum ait: “ Usquequo claudicatis in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum; si autem Baal, sequimini illum ”. Et non respondit ei populus verbum.
22 Et ait rursus Elias ad populum: “ Ego remansi propheta Domini solus; prophetae autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt.
23 Dentur nobis duo boves, et illi eligant sibi bovem unum et in frusta caedentes ponant super ligna; ignem autem non supponant. Et ego faciam bovem alterum et imponam super ligna; ignemque non supponam.
24 Invocate nomen dei vestri, et ego invocabo nomen Domini; et Deus, qui exaudierit per ignem, ipse est Deus! ”. Respondens omnis populus ait: “ Optima propositio ”.
25 Dixit ergo Elias prophetis Baal: “ Eligite vobis bovem unum et facite primi, quia vos plures estis; et invocate nomen dei vestri ignemque non supponatis ”.
26 Qui cum tulissent bovem, quem dederat eis, fecerunt et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes: “ Baal, exaudi nos! ”. Et non erat vox, nec qui responderet. Saliebantque in circuitu altaris, quod fecerant.
27 Cumque esset iam meridies, illudebat eis Elias dicens: “ Clamate voce maiore; deus enim est et forsitan occupatus est aut secessit aut in itinere aut certe dormit, ut excitetur ”.
28 Clamabant ergo voce magna et incidebant se iuxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine.
29 Postquam autem transiit meridies, et, illis prophetantibus, venerat tempus, quo sacrificium offerri solet, nec audiebatur vox, neque aliquis respondebat nec attendebat orantes,
30 dixit Elias omni populo: “ Venite ad me ”. Et, accedente ad se populo, curavit altare Domini, quod destructum fuerat;
31 et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum Iacob, ad quem factus est sermo Domini dicens: “ Israel erit nomen tuum ”.
32 Et aedificavit lapidibus altare in nomine Domini fecitque aquaeductum quasi pro duobus satis in circuitu altaris
33 et composuit ligna divisitque per membra bovem et posuit super ligna
34 et ait: “ Implete quattuor hydrias aqua et fundite super holocaustum et super ligna ”. Rursumque dixit: “ Etiam secundo hoc facite ”. Qui cum fecissent et secundo, ait: “ Etiam tertio idipsum facite ”. Feceruntque et tertio,
35 et currebant aquae circum altare, et fossa aquaeductus repleta est.
36 Cumque iam tempus esset, ut offerretur sacrificium, accedens Elias propheta ait: “ Domine, Deus Abraham, Isaac et Israel, hodie ostende quia tu es Deus in Israel, et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia haec.
37 Exaudi me, Domine, exaudi me, ut discat populus iste quia tu, Domine, es Deus et tu convertisti cor eorum iterum! ”.
38 Cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides, pulverem quoque et aquam, quae erat in aquaeductu lambens.
39 Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam et ait: “ Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus! ”.
40 Dixitque Elias ad eos: “ Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis! ”. Quos cum comprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi.
41 Et ait Elias ad Achab: “ Ascende, comede et bibe, quia sonus multae pluviae est ”.
42 Ascendit Achab, ut comederet et biberet. Elias autem ascendit in verticem Carmeli et pronus in terram posuit faciem inter genua sua
43 et dixit ad puerum suum: “ Ascende et prospice contra mare ”. Qui, cum ascen disset et contemplatus esset, ait: “ Non est quidquam ”. Et rursum ait illi: “ Revertere septem vicibus ”.
44 In septima autem vice dixit: “ Ecce nubecula parva quasi manus hominis ascendit de mari ”. Et ait: “ Ascende et dic Achab: Iunge et descende, ne occupet te pluvia! ”.
45 Et factum est interea: ecce caeli contenebrati sunt, et nubes et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab abiit in Iezrahel.
46 Et manus Domini facta est super Eliam; accinctisque lumbis, currebat ante Achab, donec veniret in Iezrahel.
Свернуть
Мы привыкли считать, что Господь не часто даёт нам возможность прямо и определённо знать о Себе. И в самом...  Читать далее

Мы привыкли считать, что Господь не часто даёт нам возможность прямо и определённо знать о Себе. И в самом деле, многие люди свидетельствуют, что Его призыв часто звучит «ненавязчиво», как будто Он даёт нам возможность сделать выбор свободно, не из-под палки. Но бывают особенные ситуации, когда Он прямо показывает знаки Своего присутствия, и такое бывает в тех случаях, когда вопрос стоит о судьбе духовных основ существования человечества.

Здесь перед нами один из таких решающих моментов, одна из тех битв, когда язычество, причём не просто агрессивное, но и проявляющееся в одной из своих наиболее нечестивых разновидностей, хотело бы уничтожить веру в Единого Бога. Но Он слышит Своего пророка и отвечает на молитву Илии, показывая всему народу, Кто же Истинный Бог.

Расправа Илии над вааловыми жрецами по нашим нынешним понятиям жестока. Да, здесь Илия поступил как человек своей эпохи, мало знакомой с понятиями о взаимной терпимости. Впрочем, его оппоненты этими понятиями также не руководствовались, и не следует забывать тех, кто пострадал от язычников за верность Господу.

Свернуть

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).