1 In anno secundo regni Nabu chodonosor vidit Nabuchodo nosor somnium, et conterritus est spiritus eius, et somnus eius fugit ab eo. |
2 Praecepit autem rex, ut convocarentur harioli et magi et malefici et Chaldaei et indicarent regi somnia sua; qui cum venissent, steterunt coram rege. |
3 Et dixit ad eos rex: “ Vidi somnium, et spiritus meus conterritus est, ut intellegat somnium ”. |
4 Responderuntque Chaldaei regi Aramaice: “ Rex, in sempiternum vive! Dic somnium servis tuis, et interpretationem eius indicabimus ”. |
5 Et respondens rex ait Chaldaeis: “ Sermo recessit a me. Nisi indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius, in frusta concidemini, et domus vestrae in sterquilinium ponentur; |
6 si autem somnium et coniecturam eius narraveritis, praemia et dona et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur et interpretationem eius indicate mihi ”. |
7 Responderunt secundo atque dixerunt: “ Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus ”. |
8 Respondit rex et ait: “ Certe novi quia tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo. |
9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia. Et verbum fallax et deceptione plenum composuistis, ut loquamini mihi, donec tempus pertranseat; somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem eius loquamini mihi ”. |
10 Respondentes ergo Chaldaei coram rege dixerunt: “ Non est homo super terram qui sermonem regis possit indicare; quapropter neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni hariolo et mago et Chaldaeo. |
11 Sermo enim, quem tu quaeris, rex, gravis est, nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio ”. |
12 Quo audito, rex in furore et in ira magna praecepit, ut perirent omnes sapientes Babylonis. |
13 Et egressa sententia, ut sapientes interficerentur, quaerebantur Daniel et socii eius, ut perirent. |
14 Tunc Daniel interrogavit cum consilio et prudentia Arioch, principem militiae regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis; |
15 respondens dixit ad Arioch, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie esset regis egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli, |
16 Daniel ingressus rogavit regem, ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi; |
17 et ingressus est domum suam Ananiaeque, Misaeli et Azariae sociis suis indicavit negotium, |
18 ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto et non perirent Daniel et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis. |
19 Tunc Danieli per visionem nocte mysterium revelatum est, et benedixit Daniel Deo caeli |
20 et locutus Daniel ait: “ Sit nomen Dei benedictum a saeculo et usque in saeculum, quia sapientia et fortitudo eius sunt; |
21 et ipse mutat tempora et aetates, transfert atque constituit reges, dat sapientiam sapientibus et scientiam intellegentibus disciplinam: |
22 ipse revelat profunda et abscondita et novit in tenebris constituta, et lux cum eo inhabitat, |
23 Tibi, Deus patrum meorum, confiteor teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi, quae rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis ”. |
24 Propterea Daniel, ingressus ad Arioch, quem constituerat rex, ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: “ Sapientes Babylonis ne perdas; introduc me in conspectu regis et solutionem regi enarrabo ”. |
25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem et dixit ei: “ Inveni hominem de filiis transmigrationis Iudae, qui solutionem regi annuntiet ”. |
26 Respondit rex et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar: “ Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius?”. |
27 Et respondens Daniel coram rege ait: “ Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi et harioli et haruspices non queunt indicare regi; |
28 sed est Deus in caelo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quae ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt: |
29 Tu, rex, cogitare coepisti in strato tuo quid esset futurum post haec; et, qui revelat mysteria, ostendit tibi, quae ventura sunt. |
30 Mihi quoque non in sapientia, quae est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est, sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuae scires. |
31 Tu, rex, videbas, et ecce statua una grandis: statua illa magna et statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat terribilis. |
32 Huius statuae caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex aere, |
33 tibiae autem ferreae, pedum quaedam pars erat ferrea, quaedam autem fictilis. |
34 Videbas ita, donec abscissus est lapis sine manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit eos; |
35 tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum et aurum, et fuerunt quasi folliculus ex areis aestivis, et rapuit ea ventus, nullusque locus inventus est eis; lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus et implevit universam terram. |
36 Hoc est somnium; interpretationem quoque eius dicemus coram te, rex. |
37 Tu rex regum es, et Deus caeli regnum et fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi; |
38 et omnia, in quibus habitant filii hominum et bestiae agri volucresque caeli, dedit in manu tua et te dominum universorum constituit: tu es caput aureum. |
39 Et post te consurget regnum aliud minus te et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universae terrae. |
40 Et regnum quartum erit robustum velut ferrum; quomodo ferrum comminuit et domat omnia, et sicut ferrum comminuens conteret et comminuet omnia haec. |
41 Porro quia vidisti pedum et digitorum partem testae figuli et partem ferream, regnum divisum erit; et robur ferri erit ei, secundum quod vidisti ferrum mixtum testae ex luto. |
42 Et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles, ex parte regnum erit solidum et ex parte contritum. |
43 Quod autem vidisti ferrum mixtum testae ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhaerebunt sibi, sicuti ferrum misceri non potest testae. |
44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum populo alteri non tradetur: comminuet et consumet universa regna haec, et ipsum stabit in aeternum. |
45 Secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum, Deus magnus ostendit regi, quae ventura sunt postea; et verum est somnium et fidelis interpretatio eius ”. |
46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam et Danielem adoravit et hostias et incensum praecepit, ut sacrificarent ei. |
47 Loquens ergo rex ait Danieli: “ Vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria, quoniam potuisti aperire sacramentum hoc ”. |
48 Tunc rex Danielem in sublime extulit et munera multa et magna dedit ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et principem praefectorum super cunctos sapientes Babylonis. |
49 Daniel autem postulavit a rege et constituit super opera provinciae Babylonis Sedrac, Misac et Abdenago; ipse autem Daniel erat in foribus regis.
|