1 Cur ab Omnipotente non sunt abscondita tempora, qui autem noverunt eum, ignorant dies illius? |
2 Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges et paverunt eos. |
3 Asinum pupillorum abegerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae. |
4 Subverterunt pauperum viam, et simul se occultare coacti sunt mansueti terrae. |
5 Alii, quasi onagri in deserto, egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad praedam in terra arida ad panem liberis. |
6 Agrum non suum demetunt et vineam peccatoris vindemiant. |
7 Nudi pernoctant sine indumento, nec est eis operimentum in frigore. |
8 Imbre montium rigantur et non habentes refugium adhaerent rupibus. |
9 Abripuerunt pupillum ab ubere et pauperem pignori sumpserunt; |
10 nudi et incedentes absque vestitu et esurientes portant spicas. |
11 Inter muros oleum expresserunt et calcatis torcularibus sitiunt. |
12 De civitatibus morientes ingemuerunt, et anima vulneratorum clamavit, et Deus non ponit aurem ad precem. |
13 Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias eius nec morati sunt in semitis eius. |
14 Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem; per noctem vero erit quasi fur. |
15 Oculus adulteri observat caliginem dicens: “Non me videbit oculus”; et operiet vultum suum. |
16 Perfodit in tenebris domos, interdiu sese abdiderunt et ignoraverunt lucem. |
17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis, nam sunt assueti terroribus umbrae mortis. |
18 “Levis est super faciem aquae; maledicta est pars eius in terra, nec est qui se dirigat ad vineas eius. |
19 Siccitas et calor abstulerunt aquas nivium, et inferi eos, qui peccaverunt. |
20 Sinus matris obliviscatur eius, dulcedo illius vermes fiant; non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum iniquitas. |
21 Male egit cum sterili, quae non parit, et viduae bene non fecit. |
22 Detraxit fortes in fortitudine sua et, cum steterit, ille non credet vitae suae. |
23 Dedit ei locum securitatis, quo sustentetur; oculi autem eius sunt in viis illius. |
24 Elevati sunt ad modicum et non subsistent, et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur”. |
25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum et ponere in nihilum verba mea? ”. |